MATTHAEUM 16
13 Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos
suos dicens: “ Quem dicunt homines esse Filium hominis?”.
14 At illi dixerunt: “ Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero
Ieremiam, aut unum ex prophetis ”.
15 Dicit illis: “ Vos autem quem me esse dicitis? ”.
16 Respondens Simon Petrus dixit: “ Tu es Christus, Filius Dei vivi ”.
17 Respondens autem Iesus dixit ei: “ Beatus es, Simon Bariona, quia caro et
sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in caelis est.
18 Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam
meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam.